1 | Quae si de Domino secundum humanam, quae a Verbo assumpta est, creaturam velimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conveniant; maxime illud, quia idem ipse qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius quam ista verba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est se ex semine viri in sanguine coagulatum (Sap. VII, 2): a quo nascendi modo utique alienus est Virginis partus, quam non ex semine viri carnem concepisse Christi, nullus ambigit christianus. |
2 | Sed quia est in Psalmis, ubi ait, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt; ibi etiam dixit, Deus, Deus meus, respice in me, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI, 17, 18, 19, 2), quae rursus ei non conveniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius: et quia in ipso Evangelio, puer proficiebat aetate, et sapientia: si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro Sapientiae leguntur, propter humilem formam servi et unitatem corporis Ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi Domino coaptari; quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur (Luc. II, 42-52)? et quid illa anima melius, quae, etiamsi vincant non certando, sed probando, qui animarum traducem affirmant, non erit consequens ut etiam ipsa ex illius praevaricatoris traduce venisse credenda sit; ne per illius hominis inobedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius obedientiam ab illo reatu liberati, iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cuius caro etiamsi de peccati propagine venit, non tamen de peccati propagine concepit; ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex severit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis, repugnat legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes, non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt; nec tamen tantummodo quousque licebat, eius impetum pertulerunt. |
4 | Non enim accepit inde reatum moriendi, qui apparet in motu carnis non voluntario, quamvis voluntate superando, adversus quem spiritus concupiscit (Galat. V, 17): sed accepit inde, non quod contagioni praevaricationis, sed quod exsolvendae indebitae morti, et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret; quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum valeret. |