monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 17, 30. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 17, 31.

1 Hoc autem illis qui ex traduce animae illius praevaricatricis animas creari asserunt, quamvis pro eis sonare non videatur, quod dictum est, Veni ad corpus, tamen in caeteris non incongrue coaptatur; ut cum dixisset, Puer autem eram ingeniosus, idipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret, Et sortitus sum animam bonam, videlicet ex paterno ingenio vel corporali temperamento.
2 Deinde, Cum essem, inquit, magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intelligatur, ne hoc quidem quod dictum est, Veni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno venisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, videlicet vel a cruore menstruo; dicuntur enim ex hoc ingenia gravari; vel a contaminatione adulterina.
3 Ita et haec verba libri huius aut magis eis favent, qui animarum traducem loquuntur; aut si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.
Augustinus HOME