1 | An ideo potius refelli hoc inventum potest, quia meum est: illi autem qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt vel testimonia Scripturarum, vel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem, vel certe ostendant, non esse contra id quod sentiunt illud Apostoli, quo gratiam qua salvi efficimur, magna intentione commendans, ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22); et, Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius hominis iusti constituentur multi; eosdemque multos peccatores, non quibusdam exceptis, sed omnes intelligi volens, superius ait de Adam, In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 19, 12): unde utique infantum animas non posse secerni, et eo quod dictum est, omnes, et eo quod eis per Baptismum subvenitur, non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta et liquida vel ratione, quae Scripturis sanctis non repugnet, vel earum ipsarum Scripturarum auctoritate redarguantur? |