monumenta.ch > Augustinus > 28
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 16, 29.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 16, 28.

1 Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium Baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cuius inobedientia peccatores constituti sunt multi; cum respondent, peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam vero nonnisi eos qui eo tempore male vixerunt, quo et bene potuissent; omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium Baptismi sacramentum, sine quo ex hac vita etiam in illa aetate emigrare non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem, nisi cum adhuc in ipsa carne est, Sacramento Mediatoris expietur; eique divinitus hoc auxilium procurari, quam Deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic viveret, pie fuisse victuram, quam propter aliquid quod ipse novit, et nasci voluit in corpore, et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest, nisi incertos nos eorum salutis fieri, qui hac vita bene gesta, in Ecclesiae pace defuncti sunt; si non solum secundum id quod quisque vixit, verum etiam secundum id quod victurus esset, si amplius vivere potuisset, quisque iudicandus est? quandoquidem valent apud Deum merita mala, non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si antequam fuerint commissa provenerit; nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est ne malitia mutaret intellectum eius (Sap. IV, 11).
2 Deus enim praescius illius futurae malitiae, cur non eum secundum ipsam potius iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata colluvies, ideo subveniendum iudicavit per Baptismum, quia praescivit eam, si viveret, pie fideliterque fuisse victuram?
Augustinus HOME