monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 15, 26. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 15, 27.

1 Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum Scripturas sanctas, vel quod apud eas inveniatur, vel quod eis non adversetur, conantur asserere animas novas non de parentibus tractas corporibus dari; nondum me audisse, vel uspiam legisse fateor.
2 Non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuvari videatur, occurrerit.
3 Possunt enim adhuc dicere, Deum praescium quomodo quaeque anima victura esset, si diutius in corpore viveret, ei procurare lavacri salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praevidet pietatem, cum ad annos fidei capaces veniret, si non eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeveniri.
4 Occultum itaque est, atque ab humano, vel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans, vel continuo vel cito moriturus: sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuvet, de quorum nunc sententiis disceptamus.
5 Illa enim explosa opinione qua putantur animae pro anteactae vitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solvi meruisse videatur, quae non multa peccaverat, ne contradicamus Apostolo, nihil nondum natos boni vel mali egisse testanti (Rom. IX, 11); nec illi qui animae traducem affirmant, possunt pro se ostendere cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari novas volunt singulis singulas.
6 Occulta ergo ista causa est, et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur, nec adversatur.
Augustinus HOME