3 | Sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet immerito plecti pro iis quae in sua vita sua voluntate commiserint: illa vero anima, cui quaedam contagio tracta de carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo imputari potest (neque enim ullo peccato, sed natura qua sic facta est, et Deo dante carni data est); cur alienabitur ab aeterna vita, si baptizando infanti nemo subvenerit? An forte nihil oberit? Quid ergo prodest ei cui subvenitur, si nihil obest cui non subvenitur? |