monumenta.ch > Augustinus > 24
    >>> 25.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 14, 24.

1 Quibus respondetur, animas quidem corporibus hominum Deum novas singillatim dare, ad hoc ut in carne peccati de originali peccato veniente recte vivendo, carnalesque concupiscentias sub Dei gratia subigendo, meritum comparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis, et in Christo in aeternum cum Angelis vivant.
2 Sed necesse esse ut, cum membris terrenis atque mortalibus, maximeque de peccati carne propagatis, miro modo coaptantur, ut ea primitus vivificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tanquam oblivione praegraventur.
3 Quae si esset quodammodo indigestibilis, Creatori tribueretur: cum vero paulatim ab huius oblivionis torpore anima resipiscens possit converti ad Deum suum, eiusque misericordiam et veritatem primo ipsa pietate conversionis, deinde servandi praecepti eius perseverantia promereri; quid ei obest illo velut somno paululum immergi, unde paulatim evigilans in lucem intelligentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per voluntatem bonam eligere vitam bonam? quod quidem non poterit, nisi adiuverit gratia Dei per Mediatorem.
4 Hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, verum etiam secundum spiritum erit Adam: si autem curaverit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte vivens, illud etiam quod de Adam culpabile tractum est, mundatum a labe peccati recipere merebitur illa commutatione quam sanctis resurrectio pollicetur.
Augustinus HOME