monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 13, 22. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 13, 23.

1 Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt attribuere quidam, nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint.
2 Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur: quis vero audeat affirmare, furta, mendacia, periuria, non esse peccata, nisi qui talia vult impune committere? At his plena est puerilis aetas, quamvis in eis non ita ut in maioribus punienda videantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio convalescat, posse praecepta salutaria melius intelligere, eisque libentius obedire.
3 Sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem voluptatem vel corporis vel animi si veritas et aequitas oppugnaverit, quibus possunt viribus dictorum atque factorum repugnant; pro qua, nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragari videbitur eis, vel ad percipienda quae alliciunt, vel ad vitanda quae offendunt? De infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteriis (neque enim in pravis moribus naturae dona culpanda sunt; aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea severit furantis manus: aut vero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad Deum convertendo correxerint; quanto minus filiis, si recte vixerint?).
Augustinus HOME