1 | Secundum hanc sententiam, nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat; nec Manichaeis consentimus, qui cum viderent non posse carnem sine anima concupiscere, aliam quamdam animam suam ex alia natura Deo contraria carnem habere putaverunt, unde concupiscat adversus spiritum. |
2 | Nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: Quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani Baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit, nec ex illa est quae in Adam prima peccavit? |