monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 12, 20. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 12, 21.

1 Sic enim dicta est caro in eo quod secundum ipsam facit anima, cum ait, Caro concupiscit; quemadmodum dictum est, Auris audit, et oculus videt Quis enim nescit quod anima potius et per aurem audiat, et per oculum videat? Ita loquimur et cum dicimus, Manus tua subvenit homini; cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subveniatur.
2 Quod si de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere quae per carnem non videntur, dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6); non utique nisi de anima, qua vivit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie videre, id est, formam qua indutus est propter nos, non pertineat ad concupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita velit accipere quod dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem vitam praebet, verum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit; quod in potestate non est ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est, violenta quaedam carnis illecebra in corpore mortis huius, veniens de vindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae (Ephes. II, 3).
3 Contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet.
4 Non autem regnat, cum desideriis eius, id est, his quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non obeditur.
5 Proinde Apostolus numquid ait, Non sit peccatum in vestro mortali corpore (sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum vocat, depravata scilicet ex prima transgressione natura)? sed, Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13).
Augustinus HOME