Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 12, 20.
1 | Verissime quippe ac veracissime scriptum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse, puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. |
2 | Ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. |
3 | Ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur; ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. |
4 | Carnem itaque concupiscentem adversus spiritum dicit Apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet adversus delectationem, quam solus habet. |
5 | Solus quippe habet, nisi fallor, illud desiderium, non cum carnis voluptate, vel carnalium rerum cupiditate commixtum, quo desiderat et deficit anima in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). |
6 | Solus habet etiam illud, de quo ei dicitur, Concupisti sapientiam; serva mandatum, et Dominus praebet illam tibi (Eccli. I, 33). |
7 | Nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio serviant, quo solus accenditur, velut cum assumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti, et caetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia; obedientiam caro exhibet, non concupiscentiam movet. |
8 | His atque huiusmodi bonis desideriis quibus sola anima concupiscit, cum adversatur aliquid quod eamdem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. |