monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 11, 18. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 11, 19.

1 Cavendum est enim ne vel Deus videatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit; vel possit esse anima, praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccavit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti Baptismi etiam cum parvulis atque infantibus currant; in quibus si hoc vinculum peccati solvitur quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine Baptismo exirent.
2 Si enim per hoc Sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari: at cum videamus hoc universaliter Ecclesiam retinere, ut cum viventibus curratur, et viventibus succurratur, ne cum mortui fuerint nihil possit fieri quod prosit; non videmus quid aliud possit intelligi, nisi unumquemque parvulum non esse nisi Adam et corpore et anima, et ideo illi Christi gratiam necessariam.
3 Aetas quippe illa in seipsa nihil egit vel boni vel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est: unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine Baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare, mirandus est.
Augustinus HOME