Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 11, 18.
1 | Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit accommodari, quod scriptum est, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post, Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae. |
2 | Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi (Rom. V, 12, 18, 19). |
3 | Ex his enim verbis Apostoli, qui defendunt animarum propaginem, sententiam suam sic astruere moliuntur: Si secundum solam carnem, inquiunt, potest intelligi peccatum vel peccator, non cogimur in his verbis ex parentibus animam credere; si autem quamvis per illecebram carnis, non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est quod dictum est, in quo omnes peccaverunt, si non ex Adam etiam anima, sicut caro, propagata est? aut quomodo per illius inobedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt? |