Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 10, 17.
1 | Quocirca difficile est quidem omnia de hac re Scripturarum sanctarum testimonia colligere; quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt: sed tamen nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur quibus ostenditur quod Deus animam fecerit, vel quod eam primo homini dederit, quonam modo per divini eloquii testimonium ista quaestio solvatur ignoro. |
2 | Si enim scriptum esset quod similiter sufflaverit Deus in faciem formatae mulieris, et facta fuerit in animam vivam; iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus: adhuc tamen exspectaretur quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. |
3 | Prima vero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam divinitus Evae datam, quia non ex illo tanquam proles orta est. |
4 | Si autem homini qui primus ex illis natus est, commemoraret Scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in caeteris, etiam tacente Scriptura, oporteret intelligi. |