monumenta.ch > Augustinus > 15
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 9, 16.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 9, 15.

1 Illud etiam quod apud Ecclesiasten scriptum est, Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7), neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit.
2 Cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a Deo animam dari, quod converso pulvere in terram suam, id est carne, quae de pulvere facta est, revertetur spiritus ad Deum qui dedit illum; respondent illi: Utique ita est.
3 Redit enim spiritus ad Deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflavit (Gen. II, 7), converso pulvere, id est humano corpore, in terram, unde primitus factum est (Id. III, 19).
4 Neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamvis inde sit creatus ex illo uno qui homini primo datus est; sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes revertitur, a quibus eam certe constat esse propagatam.
5 Quemadmodum ergo caro non redit ad homines ex quibus creata est, sed ad terram unde primo homini formata est; ita et spiritus non redit ad homines a quibus transfusus est, sed ad Deum a quo primae illi carni datus est.
Augustinus HOME