2 | Omnium enim superborum secundum terrenum hominem viventium, et de sua vanitate praesumentium, quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se veterem hominem, et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes Domino per humilem confessionem, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): quibus dictum erat, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non velint constituere suam (Rom. X, 3), semetipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt, et aestimant se terram et cinerem: hoc est enim, Et in pulverem suum convertentur. |