Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 8, 13.
1 | Nunc illud videamus, quemadmodum dictum sit, Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. |
2 | Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). |
3 | Pro illis enim qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc videtur sonare, cum sic intelligatur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant; quia non rursus, quemadmodum quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed Deus eum reddet, qui resuscitat mortuos (II Machab. VII, 23). |
4 | Ac per hoc eumdem spiritum dixit eorum cum moriuntur, Dei autem cum resurgunt. |
5 | Quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed Deo mittente, animas venire asserunt, pro sua opinione sic intelligere, ut eorum dixerit spiritum cum moriuntur, quia in eis erat, et ab eis exit; Dei autem cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur: proinde hoc etiam testimonium neutris eorum adversatur. |