monumenta.ch > Augustinus > 12


Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 7, 12.

1 Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait, Sortitus sum animam bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum (Sap. VIII, 19, 20); diligentiorem considerationem flagitat.
2 Magis enim videtur attestari opinioni qua non ex una propagari, sed desuper animae venire creduntur ad corpora.
3 Verumtamen quid est, Sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeant, quaenam cui homini tribuatur; aut alias Deus ad horam conceptorum vel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit.
4 Mirum si hoc eos saltem adiuvat, qui credunt animas alibi factas, singillatim mitti a Deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt.
5 Secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae venire ad corpora possunt putari, nisi secundum opera sua? Neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo qui omnes naturas bonas facit.
6 Sed absit ut contradicamus Apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse ex operibus dici, sed ex vocante, Maior serviet minori; cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis (Rom. IX, 10-13).
7 Sequestremus ergo paululum hoc de libro Sapientiae testimonium: neque enim negligendi sunt, seu errent, seu verum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu.
8 Quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut si Christo convenire non potuerit, quaeramus quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam veniamus fidem, putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus vivere.
Augustinus HOME