Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 6, 10.
1 | Et illud quod scriptum est, Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15), si nomine cordium voluerimus animas intelligere, neque hoc repugnat cuiquam duorum de quibus nunc ambigimus. |
2 | Sive enim ex una illa quam flavit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora; sive singulas vel fingat et mittat, vel in eis ipsis quibus miserit, eas fingat: quanquam hoc non mihi videatur dictum, nisi ex eo quod per gratiam nostrae animae ad imaginem Dei renovatione formantur. |
3 | Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed donum Dei est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. |
4 | Ipsius enim sumus figmentum, creatum in Christo Iesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). |
5 | Non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata vel ficta possumus intelligere, sed sicut in Psalmo dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12). |