Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 5, 8.
1 | Quod ergo ex Angelis, tanquam parentibus Deus creet animas, nulla mihi de canonicis Libris occurrit auctoritas. |
2 | Multo minus itaque ex mundi corporeis elementis: nisi forte illud movet, quod apud Ezechielem prophetam cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus, ex quatuor ventis coeli advocatur spiritus, quo perflante vivificentur, ut surgant. |
3 | Sic enim scriptum est: Et dixit mihi Dominus, Propheta super spiritum; propheta, fili hominis, et dic ad spiritum, Haec dicit Dominus, A quatuor partibus ventorum coeli veni, et inspira in mortuos hos, et vivant. |
4 | Et prophetavi, sicut praecepit mihi Dominus, et introivit spiritus vitae in eos, et revixerunt, et steterunt super pedes suos, congregatio multa valde (Ezech. XXXVII, 9. 10). |
5 | Ubi mihi videtur prophetice significatum, non ex illo tantum campo ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quatuor mundi partium fuisse figuratum. |
6 | Neque enim etiam flatus ille ex corpore Domini, substantia erat Spiritus sancti, quando sufflavit et ait, Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22); sed utique significatum est, sic etiam ab ipso procedere Spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ille processit. |
7 | Sed quia mundus non ita Deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa Verbo eius unigenito Filio; non possumus dicere ita esse animam de substantia Dei, quemadmodum flatus ille a quatuor ventis de natura mundi factus est: sed tamen aliud eum fuisse, aliud significasse puto; quod exemplo flatus ex corpore Domini procedentis recte intelligi potest: etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per Spiritum Domini, qui replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), figurata revelatione praevidit. |