Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 4, 7.
1 | Ac primum illud firmissime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus; nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est Deus: atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationalem, nec substantiam quae Deus est, converti et fieri animam humanam. |
2 | Illud etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam Dei. |
3 | Quapropter si neque de corpore, neque de anima irrationali, neque de seipso Deus animam hominis fecit, restat ut aut de nihilo eam faciat, aut de aliqua spirituali, tamen rationali creatura. |
4 | Sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creavit omnia simul, violentum est velle monstrare; et utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. |
5 | Nec exigendum est a nobis quod vel comprehendere homo non valet; vel si iam valeat, mirum si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante, potest etiam ipse tale aliquid intelligere. |
6 | Tutius est igitur de huiusmodi rebus non humanis agere coniecturis, sed divina testimonia perscrutari. |