1 | Quapropter iam nihil timentes, ne contra verba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas vicerit, sentire videamur; suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuvat Deus: ne forte fieri possit ut si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. |
2 | Quod si ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem devitasse quaerendi, sed affirmandi temeritatem: ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur; si quem vero nec divini eloquii, nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumptio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur. |