2 | Novas quippe animas fieri, quae neque ipsae, neque ratio earum, tanquam in parente prolis, sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis, et inchoatis Deus in die septimo requievit; si dixerimus, cavendum est ne frustra tam diligenter Scriptura commendet sex diebus consummasse Deum omnia opera sua, quae fecit bona valde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit: nisi intelligatur, rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in seipso habere, non in creatura aliqua condidisse; sed quia non alterius generis creatura est anima, quam illius secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem Dei, non recte dici Deum eam facere nunc, quae tunc non consummavit. |
3 | Iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creavit: nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas universitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas; quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit. |