monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 3, 5.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 3, 4.

1 Sed nunc si ob hoc mulier non de viro, sed similiter ut ille, a Deo factam animam asseritur accepisse, quia singulas singulis Deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae: aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut vel Angelorum, vel, quod indignissimum est, coeli corporei, vel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus.
2 Ac per hoc videndum est, etsi latet quid verum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc quod modo dixi, an in illis primis Dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur; an novas subinde animas fieri, quarum nulla vel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus Dei.
3 Horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt.
4 Sive enim in aliqua creatura tanquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a Deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus corpora; sive non ratio animae velut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino cum factus est dies facta sit anima, sicut ipse dies, sicut coelum et terra, et luminaria coeli; congruenter dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem suam.
Augustinus HOME