4 | Et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera Dei, in quibus creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); quaesivimus quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus, illud credibilius vel tolerabilius dici visum est, quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis vero eius in mundo corporeo tanquam in semine ratio: ne cogeremur contra verba Scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est, et de limo virum, et de eius latere feminam; aut in illis sex dierum operibus nullo modo esse factum hominem; aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem Dei: aut certe etsi non contra verba Scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus, vel in ea creatura spirituali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, non commemoraretur in operibus Dei; vel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae, velut in hominibus qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum: ac sic eam vel Angelorum filiam, vel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus. |