Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 1, 2.
1 | Huic suspicioni facile occurritur. |
2 | Si enim propterea putant animam mulieris ex anima viri factam, quia non scriptum est quod in mulieris faciem flaverit Deus; cur credunt ex viro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? Unde si Deus omnes animas hominum nascentium, sicut primam, facit, propterea Scriptura de aliis tacuit, quoniam posset quod in una factum commemoratum est, etiam de caeteris prudenter intelligi. |
3 | Itaque si oportuit nos per hanc Scripturam de hac re aliquid admoneri, magis si aliquid aliud fiebat in femina, quod in viro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut viri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum quod alio modo fiebat, Scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus quod iam de illo didiceramus. |
4 | Proinde quia non dixit ex anima viri factam esse animam mulieris, convenientius creditur eo ipso nos admonere voluisse, nihil hic aliud putare, quam de viri anima noveramus, id est, similiter datam esse mulieri: cum praesertim esset evidentissimae occasionis locus, ut si non tunc quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). |
5 | Quanto enim charius amantiusque diceret, Et anima de anima mea? Non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus. |