monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 1, 2.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 10, 1, 1.

1 Iam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis, sicut carnem de carne fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus.
2 Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut dicant quod unam animam Deus fecerit, sufflando in faciem hominis, quem de pulvere finxerat, ut ex illa iam caeterae crearentur animae hominum, sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum.
3 Quoniam primo Adam formatus est, deinde Eva: et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est; corpus videlicet pulverem terrae, animam vero flatum Dei: at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam Deus flando similiter animaverit, tanquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus.
4 Aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus vel intelligeremus, vel certe crederemus: aut si hoc propterea Scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut carnem hominis de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc verum non est.
5 Quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flaverit Deus, quia illud verum est, quod et anima ex homine propagata est.
Augustinus HOME