Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 19, 36.
1 | Ac per hoc etiam illa ecstasis quam Deus immisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intelligitur ad hoc immissa, ut et ipsius mens per ecstasim particeps fieret tanquam angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei intelligeret in novissima (Psal. LXXII, 17). |
2 | Denique evigilans tanquam prophetiae plenus, cum ad se adductam costam, mulierem suam videret, eructavit continuo, quod magnum sacramentum commendat Apostolus (Ephes. V, 31, 32): Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. |
3 | Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est: et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. |
4 | Quae verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testetur, Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit. |
5 | Ait enim, Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos: et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Matth. XIX, 4)? ut hinc intelligeremus propter ecstasim quae praecesserat in Adam, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. |
6 | Sed iam iste huius libri terminus placet, ut ea quae sequuntur, ab alio exordio renovent intentionem legentium. |