monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 18, 34. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 18, 35.

1 Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ephes. III, 9, 10); probabiliter creditur, sicut illud semen cui promissum est, dispositum est per Angelos in manu mediatoris, sic omnia quae ad ipsius seminis adventum vel praenuntiandum vel annuntiandum in rerum natura, praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus Angelis esse facta: ut tamen ubique creator vel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
Augustinus HOME