monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 18, 33. <<<     >>> 35.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 18, 34.

1 Propterea mysterium gratiae huius Apostolus absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est (Hebr. VII, 9, 10); sed in Deo, qui universa creavit.
2 Quamobrem omnia etiam quae ad hanc gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam absconditae causae in Deo fuerant: quorum etiam si unum erat, quod ita mulier facta est de latere viri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tanquam eius osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro suppleta est; non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est, Masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret; sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid fieret.
3 Quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in Deo, qui universa creavit.
Augustinus HOME