monumenta.ch > Augustinus > 31
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 17, 32.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 17, 31.

1 Quod si quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum hominem Deus fecit ad imaginem ac similitudinem suam (ibi quippe et hoc dictum est, Masculum et feminam fecit eos [Gen. I, 27)]: utrum iam illa ratio, quam mundi primis operibus concreavit, atque concrevit Deus, id habebat, ut secundum eam iam necesse esset ex viri latere feminam fieri; an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi iam conditum, sed in Deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi videatur sine affirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos iam christiana fides imbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, non esse dubitandum iudicabunt.
Augustinus HOME