monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 16, 29. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 16, 30.

1 Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi Deum esse creatorem, fideliterque credimus factam feminam ex viro, nullo interveniente concubitu, etiamsi forte costa hominis ministrata sit per Angelos in opere Creatoris: sicut fideliter credimus etiam virum factum ex femina nullo interveniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per Angelos in manu mediatoris (Galat. III, 19).
2 Utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est, et tantum ad figuratam significationem quod de Eva scriptum est, credibile videatur? An vero sine cuiusquam concubitu vir ex femina fieri potuit, femina ex viro non potuit? et virginalis uterus unde vir fieret habebat, virile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic Dominus de famula nasceretur, ibi de servo famula formaretur? Poterat et Dominus carnem suam de costa vel de aliquo membro Virginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.
Augustinus HOME