Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 16, 29.
1 | Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non novimus nasci, nisi aut ex istis tanquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus vel lignorum fructibus, vel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera vermium sive reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur; quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de viri latere facta est, nec possumus invenire: non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra novimus; quemadmodum autem Angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique novimus. |
2 | Nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas, et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus: numquid innotesceret nobis quid valeret insitio, ut alterius generis lignum radice propria, poma portaret aliena, et, coalescente unitate, iam sua? Haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum Deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. |
3 | Nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in Dei opere intima naturae ratio non haberet. |
4 | Quid ergo mirum si hominem ex osse hominis factam non novimus, quando creanti Deo quemadmodum Angeli serviant ignoramus; qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista Deo creanti quemadmodum agricolae serviant, similiter nesciremus? |