2 | Voluntas vero angelica obedienter Deo subdita, eiusque exsecuta iussionem, naturalibus motibus de rebus subiectis tanquam materiam ministrare, ut secundum illas principales in Verbo Dei non creatas, vel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid in tempore creetur, more agricolandi vel medendi potest. |
3 | Quale itaque ministerium Deo exhibuerint Angeli in illa mulieris formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamen dixerim, supplementum illud carnis in costae locum, ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes, et quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per Angelos, sed per semetipsum, non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur. |