monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 15, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 15, 27.

1 Opus itaque agricolae est ut aquam ducat cum rigat: non autem opus eius est ut aqua per declivia prolabatur; sed illius qui omnia in mensura, et numero, et pondere disposuit (Sap. XI, 21).
2 Item opus agricolae est ut surculus avellatur ex arbore, terraeque mandetur: at non opus eius est ut succum imbibat, ut germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoveat, quo robur nutriat, ramosque diffundat; sed illius qui dat incrementum.
3 Medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet, et vulnerato medicamentum: primum non de rebus quas creavit, sed quas creatas opere Creatoris invenit: deinde cibum vel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento illitum apponere; num etiam ex iis quae adhibet, operari et creare vires vel carnem potest? Natura id agit interiore motu, nobisque occultissimo.
4 Cui tamen si Deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tanquam exstincta, nulla remanebit.
Augustinus HOME