Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 15, 26.
1 | Iam ergo videamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. |
2 | Natura quippe mulieris creata est, quamvis ex virili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. |
3 | Angeli autem nullam omnino possunt creare naturam: solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est Deus, id est ipsa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. |
4 | Aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam, costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis compage detracta sit. |
5 | Haec enim fortasse dicantur potuisse per Angelos fieri; formare autem vel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod in illius costae successit locum, ab Angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terrae pulvere: non quod nulla sit Angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt; quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. |
6 | Non enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). |
7 | Ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse dempto, locus carne suppletus est, illo scilicet opere Dei, quo naturas substituit ut sint, quo ipsos quoque Angelos creavit. |