Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 14, 25.
1 | Omnis enim anima viva, non solum rationalis, sicut in hominibus, verum etiam irrationalis, sicut in pecoribus, et volatilibus, et piscibus, visis movetur. |
2 | Sed anima rationalis voluntatis arbitrio vel consentit visis, vel non consentit: irrationalis autem non habet hoc iudicium; pro suo tamen genere atque natura viso aliquo tacta propellitur. |
3 | Nec in potestate ullius animae est, quae illi visa veniant, sive in sensum corporis, sive in ipsum spiritum interius: quibus visis appetitus moveatur cuiuslibet animantis. |
4 | Ac sic cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit iussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad cetum qui glutivit Ionam (Ionae II, 1): nec solum ad ista maiora, verum etiam ad vermiculum; nam et huic legimus divinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo Propheta requieverat (Id. IV, 6, 7). |
5 | Si enim homini donavit Deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans, possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita, nec tantum domesticas aves, sed etiam libere volitantes quaslibet etiam saevas feras et capere, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis; cum earum appetitus et dolores captans, paulatimque illectando, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tanquam humanis moribus induit: quanto magis Angeli hoc possunt, qui iussione Dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili, et visa quibus moveatur, et appetitum carnalis indigentiae, valent efficere omni animae vivae, ut quo eam venire opus est, nesciens adducatur? |