Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 14, 24.
1 | Videamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem, quemadmodum haec accipi possint: Et finxit Deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli; unde iam quod visum est, et quantum visum est, disseruimus. |
2 | Et adduxit omnia ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret. |
3 | Quomodo haec adduxerit Deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuvare nos debet quod de bipartito opere divinae providentiae in libro superiore tractavimus (Cap. 9, 19-26). |
4 | Neque enim sicut indagant atque adigunt venantes vel aucupantes ad retia, quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est; aut vox aliqua iussionis de nube facta est eis verbis, quae rationales animae audientes, intelligere, atque obedire assolent. |
5 | Non enim hoc acceperunt ut possint bestiae, vel aves: in suo tamen genere obtemperant Deo; non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in verbo eius quid quo tempore fieri debeat: et illo non temporaliter moto, moventur ipsa temporaliter ut in iis quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant. |