monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 12, 21. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 12, 22.

1 Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod impossibile videri vanis atque incredulis potest, aut ipsi auctoritati sanctae Scripturae velut testificatione contraria repugnare, id pro meis viribus, quantum Deus adiuvat, disserendo demonstrem, neque impossibile esse, neque contrarium; quod autem possibile quidem apparet, nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum, vel etiam stultum quibusdam videri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tanquam rerum gestarum naturali vel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum Scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamvis eius expositionem vel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus, aut in tempus aliud differamus.
Augustinus HOME