monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 12, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 12, 21.

1 Deinde, numquid ignorabat Deus, nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? An opus erat ut hoc etiam ipse homo cognosceret, et eo commendatiorem haberet uxorem suam, quod in omni carne creata sub coelo, et de hoc aere sicut ipse vivente, nihil eius simile invenerit? Mirum si hoc scire non posset, nisi omnibus ad se adductis atque perspectis.
2 Si enim Deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quomodo et praeceptum dedit, quomodo et peccantem interrogavit, atque iudicavit.
3 Si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum omnia ille, cui non credebat, adduxerit; an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit.
4 Non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.
Augustinus HOME