monumenta.ch > Augustinus > 20
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 12, 21.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 12, 20.

1 Sed quoniam cui adiutorio femina facta sit viro, satis, quantum existimo, requisitum est; illud iam videamus quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri, et omnia volatilia coeli, ut eis nomina imponeret; atque ita velut necessitas oriretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inventum.
2 Videtur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur.
3 Quid est enim hoc ipsum quod volatilibus terrestribusque animantibus, non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina imposuit? Si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia, quemadmodum eis homines loquendo nomina imposuerunt.
4 Non solum haec quae sunt in aquis et terris, verum etiam ipsa terra, et aqua, et coelum, et quae videntur in coelo, et quae non videntur, sed creduntur, pro diversitate linguarum gentilium, diversis nominibus appellantur.
5 Unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluvium fabricatae, in diversos signorum sonos humanam divideret societatem (Gen. XI, 1-8).
6 Quaecumque autem illa lingua fuerit, quid attinet quaerere? Illa certe tunc loquebatur Adam, et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae voces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et volatilibus nomina imposuit.
7 Num igitur ullo modo credibile est, in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed divinitus instituta, quae Deo docente homo postea disceret? Quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret.
8 Sed credendum est, paulatim cognitis piscium generibus nomina imposita: tunc autem cum pecora, et bestiae, et volatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis, generatimque distinctis, nomina imponeret, quibus etiam ipsis paulatim, et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina imponere; quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum valeret? Cui rei maxime ordo narrationis huius invigilat.
Augustinus HOME