monumenta.ch > Augustinus > 19


Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 11, 19.

1 Factam itaque feminam viro, de viro, in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt; quae peperit Cain et Abel, et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth (Gen. IV, 1 et 25), per quem ventum est ad Abraham et ad populum Israel, gentemque omnibus iam notissimam gentibus, et per Noe filios omnes gentes; quisquis dubitaverit, omnia cogit nutare quae credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est.
2 Cum ergo quaeritur ad quod adiutorium factus sit ille sexus viro, diligenter, quantum valeo, cuncta consideranti, nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra impleretur; sed non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per Dei gratiam virtute superatur: hoc enim esse non potuisse credendum est, nisi in corpore mortis huius, quod corpus mortuum est propter peccatum.
3 Et quid hac poena iustius, quam ut non ad omnem nutum serviat corpus, id est, suus famulus animae, sicut Domino suo detrectavit ipsa servire; sive utrumque ex parentibus creet Deus, corpus ex corpore, animam ex anima; sive alio modo faciat animas: non utique ad opus impossibile nec mercede parva, ut cum anima pietate Deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis huius, quam primus homo accepit in poenam, vicerit ipsa per gratiam, praemium coeleste percipiat maiore gloria, demonstrans quanta sit laus obedientiae, quae alienae inobedientiae poenam potuit virtute superare?
Augustinus HOME