monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 10, 17. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 10, 18.

1 Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse, sicut caeteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia, et quasi pruritu voluptatis movet? Si enim Creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donavit ut sic operentur generationem filiorum, quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis; cur incredibile videatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut si non peccassent, et morbum quemdam quo morerentur, continuo non concepissent, eo nutu imperarent membris quibus fetus exoritur, quo pedibus cum ambulatur, ut neque cum ardore seminaretur, neque cum dolore pareretur.
2 Nunc vero transgrediendo praeceptum, motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt; quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut quemadmodum de peccato factum est supplicium, sic de supplicio fiat meritum.
Augustinus HOME