1 | Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam viscera depascatur, quo inspecto, medici mortem imminere pronuntient; mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter quam cum esset sanum, quamvis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam coelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris velut aliqua aegritudo letalis, mors ipsa concepta est; mutavitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; quia etsi nondum spirituale, sed animale corpus erat, nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. |
2 | Quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quamdam inchoavimus, qua sumus necessario morituri? Neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops, vel dysentericus, vel elephantiosus factus fuerit, quam eum qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae (Ephes. II, 3), quia hoc non fecit nisi poena peccati. |