monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 10, 17.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 10, 16.

1 Quamvis honestius meliusque credatur, ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso, nondum mortis lege damnatum, ut non haberent appetitum carnalis voluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt.
2 Neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibite edissent: quandoquidem Deus dixerat, non, Si ederitis, morte moriemini; sed, Quo die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17): ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod Apostolus gemit dicens, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
3 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22, 25).
4 Non enim sufficeret ei, si diceret, Quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius.
5 Sicut etiam illud, Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum (Id. VIII, 10): nec ibi ait mortale, sed mortuum; quamvis utique et mortale, quia moriturum.
6 Non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritualia, non tamen mortua, id est, quae necesse esset ut morerentur: quod eo die factum est, quo lignum contra vetitum tetigerunt.
Augustinus HOME