monumenta.ch > Augustinus > 14
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 9, 15.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 9, 14.

1 Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis divinitus datam sentiunt; nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi, propter peccatum quod admiserant morituri, gignendo requirerent successores: nec attendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse victuris.
2 Impleta enim terra genere humano, recte proles nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur: ut autem per duos homines terra impleretur, quomodo ipsi, nisi gignendo, officium societatis implerent? An vero ita quis caecus est mente, ut non cernat quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque vivatur; quantumque valeat ordo reipublicae, in cuiusdam pacis terrenae vinculum coercens etiam peccatores? Neque enim tantum depravati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et volatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam, quem non considerare delectet? Quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus impleretur?
Augustinus HOME