monumenta.ch > Augustinus > 13


Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 8, 13.

1 Nunc enim quaerimus cui adiutorio mulier facta sit viro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat.
2 Qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant.
3 Difficile est namque, ut dum perverse homines vitia devitant, non in eorum contraria perniciter currant.
4 Etenim sicut exhorrens avaritiam, fit profusus; aut exhorrens luxuriam, fit avarus; aut inquietus fit, cuius pigritiam reprehenderis; aut cuius inquietudinem, piger; aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit; aut qui timidus non esse conatur, tanquam abrupto vinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines quid in adulteriis et fornicationibus divino iure damnetur, etiam causa procreandi coniugalem concubitum detestantur.
Augustinus HOME