monumenta.ch > Augustinus > 12


Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 7, 12.

1 Non itaque video ad quod aliud adiutorium mulier facta sit viro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare subtrahatur ignoro.
2 Unde enim magnum magnique honoris meritum apud Deum fidelis et pia virginitas habet, nisi quia isto iam tempore continendi ab amplexu cum ex omnibus gentibus ad implendum sanctorum numerum largissima suppetat copia, percipiendae sordidae voluptatis libido non sibi vindicat quod iam sufficiendae prolis necessitudo non postulat? Denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis, recte excipitur honestate nuptiarum, ut quod sanis esse posset officium, sit aegrotis remedium.
3 Neque enim quia incontinentia malum est, ideo connubium, vel quo incontinentes copulantur, non est bonum: imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum veniale est illud malum; quoniam id quod bonum habent nuptiae, et quo bonae sunt nuptiae peccatum esse nunquam potest.
4 Hoc autem tripartitum est; fides, proles, sacramentum.
5 In fide attenditur ne praeter vinculum coniugale, cum altera vel altero concumbatur: in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: in sacramento autem, ut coniugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri coniungatur.
6 Haec est tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas.
7 Unde quia satis disseruimus in eo libro quem de Bono Coniugali nuper edidimus, ubi et continentiam vidualem et excellentiam virginalem pro suorum graduum dignitate distinximus, diutius hic noster stilus non est occupandus.
Augustinus HOME