monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 6, 10. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 6, 11.

1 Neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse iam sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt (Id. XX, 10); vel sic quemadmodum sunt homines qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migravit (IV Reg. II, 11).
2 Iam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset; quamvis nondum habeat quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Hebr. XI, 40).
3 Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem, filiosque procreasset (creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura non dixit, quamvis et de caelibatu eius nihil dixerit); quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est (Gen. V, 24)? Cur ergo et Adam et Eva, si iuste viventes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte, succedentibus cedere? Nam si Enoch et Elias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et, quod tamdiu dilatum est, morituri (Malach. IV, 5; et Apoc. XI, 3-7), nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur, sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum, in angelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur?
Augustinus HOME