monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 6, 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 6, 10.

1 Nam si parentes filiis suis cedere ex hac vita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate impleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis, perfectaque humani officii iustitia, hinc ad meliora transferri, non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam qua receptis corporibus fient sancti sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30); aut si illam dari non oportet, nisi omnibus simul in saeculi fine, aliquam inferiorem quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam vel hoc corpus habet, vel illa etiam quae primitus facta sunt, viri ex limo terrae, mulieris ex viri carne.
Augustinus HOME